- GORTYN seu GORTYS et GORTYNA
- GORTYN, seu GORTYS, et GORTYNAopp. mediterr. Cretae ad Lethaeum fluv. Plin. l. 4. c. 12. Hîc Philippus Ep. floruit A. C. 175. Hinc Gortynius, ut spicula Gortynia apud Stat. Theb. l. 3. v. 587. quibus Gortynenses celebres fuêre. Luc. Civ. Bell. l. 3. v. 186.----- Nec Eois peior Gortyna sagittis.Idem l. 6. v. 214.Dictaeâ procul ecce manu Gortynis arundoTenditur in Scaevam.Ovid. Met. l. 7. v. 776Nec Gortyniaco calamus levis exit ab arcu.Nic. Lloyd. Amplitudinem huius civitatis olim centum quinquaginta stadia implevisse, scribit Strab. l. 10. p. 478. ad quem locum. Vide Casp. Barth. Animadv. ad Stat. Theh. l. 5. v. 361. Conditam a Gortye Heroë, atque Ellotiam primo ab Europa Cretensibus sic dicta, appellatam fuisse, legas apud Steph. Atymnum ibidem cultum esle, Solin. memorat c. 11. ad quem vide Salmas. p. 172. Vide quoque supra ubide Atymno.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.